Glose
Visum est.Id est placuit.Spiritui sancto.Qui arbiter suae potestatis, ubi vult spirat, et quae vult loquitur.Spiritui sancto.[RAB.]Et nobis humano quidem sensu, sed sano.Et nobis.Non tamen solum voluntate nostra, sed instinctu ejusdem Spiritus.Quam haec necessaria.[RAB.]Haec necessaria sunt sine quibus non est salus, sed circumcisio necessaria non est: verum ea quae vobis fieri non vultis, alii ne faciatis.